Search

Subsidia ad Latine Loquentes: Pars II

DESCRIPTIO SEREI


Sodales gregis Lupercalis saepenumero nos rogare solent: “Quomodo in Latine loquendo exerceamus? Quomodo melius Latine possimus?” 


En accipite aliam pelliculam quae de his ipsis rebus agitur! In brevi serie, quae ex tribus pelliculis constabit, ductrix et particeps gregis Lupercalis in urbe Novo Eboraco, Melissa Marturano, subsidia ad amplificandam facultatem Latine loquendi praebebit et parabit—profecto Latine. 


Utinam hanc occasionem utraque manu arripiatis, haec pellicula vos omnes permultum adiuvet, et haec subsidia ad vestra studia Latinitatis adhibeatis!


DESCRIPTIO PELLICULAE:


Melissa in altera pellicula serei de facultate Latine loquendi enodat quomodo naturali celeritate Latine loquamur. 

TRANSCRIPTIO LATINA:


Salvete iterum, sodales! Melissa vocor. 


In hac serie pellicularum subsidia ad facultatem Latine loquendi investigo et praebeo...Nunc ad haec subsidia redeamus! 

In praeterita pellicula, tractavi quomodo narrare et scribere et recitare brevia summaria de Latinis locis lectis optima ratio sit ad amplificandam facultatem Latine loquendi. Etiam oporteat nos ad haec summaria regredi copiam vocabulorum et locutionum augendi causa. Incisiones audibiles meorum summariorum excipere soleo vel in quodam libello scribere, sed optimum sit incisiones excipere, nam facile omnibus nobis eas auscultare autoraedas gubernantibus, in culina coquentibus, in viis peregrinantibus ita porro. Sine frequentia, sine immersione, quam nos omnes faci[a]mus, copiam vocabulorum et locutionum [comparare] non possumus.


Nunc quid de novo genere subsidii ad facultatem Latine loquendi? Equidem dixerim subsidium de quo locutura sum non aptum ad eos qui in Latine loquendum modo ingrediuntur, sed probabilter ad eos qui in medio gradu facultatis Latine loquendi, ut ita dicam, vel ad veteranos. 


Imprimis confitendum est me Latine loqui non fluenter vel emendate. Re vera multae pausae in meis sermonibus me ab naturali celeritate loquendi saepenumero impediunt. Sed pauciores pausae nunc temporis sic faciant quam antea. Quid feci de hac re? Quomodo ad naturalem celeritatem loquendi perveniamus? Hic est scopus huius pelliculae.


Interdum quandocumque summarium vel explicationem de Latino loco clare do, cuius in mea prima pellicula mentionem feci et fortasse hac in parte dicendum est me Latinum locum unum cotidie legere, summarium in meo libello primum scribo. Sed interdum summarium offero sine in antecessum parando et conor intra duas minutas libere dicere quantum possum. Hoc exercitium cogit me menda Latina facere et invicem cogit me pausas Latine loquendi superare. Menda et pausas in nostris sermonibus ne timeamus. Quandocumque rectissimam locutionem in nostris sermonibus petimus, gravissimas partes Latine sermocinandi amittimus.


Hoc exercitium meam copiam vocabulorum et locutionum et meam celeritatem loquendi in immensum auxit et hoc exercitum confici, perfeci potest sine aliis, sine auxilio aliorum Latine loquentium. 


Hoc est exemplum narrationis ex tempore. Quidnam hodie accidit? 

Media nocte ex meo altissimo somno excitata sum ob ignes festos. Mos quidem fit adulescentibus in mea vicina ignes festos incendere. Censeo adulescentes sic facere, nam est via ad iucunditatem, ad distrahendum hisce diebus adversis. Tandem obdormivi et fortasse nona hora vere experrecta sum. 


Deinde ientacalum coxi quod constat ex ovis et ex pane et ex fructibus et ex tea. Deinde nonnullas partes ad meam symbolam de Ovidio addidi et alias partes aliquantulum correxi. Et ante initium huius ipsius pelliculae, subsidium et meas partes et mea verba excogitavi. 


Illa narratio de mea vita, de meo die non fuit elegans sine ullis pausis et finis meus est longiores sententias ex tempore dicere, quae iucundis et rectis et Latinissimis iuncturis instructae sunt et hodie illuc non perveni. Et omnia recte, omnia bene se habent, nam paucos annos abhinc poteram nihil Latine dicere. Itaque, incipiatis ex fundamentis. Omnino non nobis prodest exercitium huius farinae conficere conari quod nimis difficile. 


Quandocumque Latine loqui incipitis, describatis simplices textus. In secundo loco, transeatis ad alium gradum difficultatis et conemini longiores sententias dicere. In tertio loco, transeatis ad alium gradum difficultatis et conemini affectus animi, sententias politicas exprimere, ita porro. 


Haec hactenus fortasse. Iubeo vos multum valere, immo plurimum valere. 


In proximam pelliculam!


Dr. Melissa Marturano teaches Greek and Latin and ancient history at the high school and college levels. Her research surrounds sexualized violence in Ovid and other ancient authors and feminist pedagogy. She began to speak Latin about four years ago and is happy to have found a home at Lupercal. Outside of ancient studies, she works for the abolition of police and prisons and digital privacy from government and corporate surveillance for activists. 

101 views
  • @LupercalLegit

©2020 by Lupercal. Proudly created with Wix.com