By Dr. Melissa Marturano
TRANSCRIPTIO LATINA: Salvete multum, solades! Melissa vocor. Et nunc ad nostra subsidia de amplificanda facultate Latine loquendi redeamus!
Haec est mea ultima pellicula de facultate Latine loqendi. Et velim tractare de iuncturis Latinissimis, quae nostros sermones sine intermissione pergere adiuvent et quae nostras sententias longiores et elegantiores [reddere] possint.
In mea praeterita pellicula, tractavi de quomodo incisiones audibiles de Latinis locis, de nostris vitis [ex tempore] excipiamus ut ad magis naturalem celeritatem loquendi perveniamus, et eam perficiamus. Sed postea multi me rogaverunt de iuncturis in lingua Latina ipsa, nam velint et naturalem celeritatem habere et naturalem sermonem ad sententias adhibere quoque.
Nunc plurima exempla iuncturarum harum in lingua Latina exstant; ego igitur nonnulla exempla hac in pellicula offeram. Quaeso ut omnes vos spectatores certiores nos faciatis de vestris iucundissimis iuncturis in lingua Latina. Nos certiores faciatis infra pelliculam in commentariis.
Salvete iterum, sodales! Hic est index locutionum Latinarum quibus in meis sermonibus uti soleo ut meas sententias et meas clausulas connectam.
- Ut ita dicam ---> Haec locutio nos adiuvet quandocumque recto verbo vel recta locutione caremus. Exempli gratia: Locus in quo libri continentur, ut ita dicam. (Re vera hic apparatus pegma appellatur.)
- Quid aliud dicam? --->
- Haec locutio parvam pausam facere nos sinit ante proximam cogitationem. Quid aliud dicam? Ah! Nunc hoc est rogandum.
- Ut (modo, prius) dixi, Ut mentionem (modo, prius) feci --->
- Hae locutiones ad priores sententias referre possunt. Exempli gratia: Ut modo dixi, Ovidius poeta fuit qui plurima carmina conscripsit.
- Quod attinet ad, Quantum ad --->
- Hae locutiones ad priores sententias nos redire adiuvent vel ad alias sententias transire. Quod attinet ad hoc argumentum nihil dicere habeo.
- Ut (equidem) censeo, Ut (equidem) credo, Ut (saltem) mihi videtur, Mea quidem sententia, Ut (plane) apparet --->
- Locutiones huius farinae dicendo, sententias de rebus politicis, de historia, de litteris, ita porro exprimere possumus. Ut equidem censeo, plures viri feminismum in eorum scholis tractare debent, sed feminis ipsis quae feminismum colunt honores et praemia et laudes tribuere debent quoque.
- Nisi fallor, nisi toto caelo erro, nisi tota via erro, Quantum scio, Quantum iudicare possum ---> Nunc locutionibus huius farinae dubia exprimere possimus vel pro certo affirmare possimus. Fortasse superbiam vel procacitatem, ut ita dicam, sententiarum pellere levareque possunt. Nisi fallor, perperam de his rebus dixisti. Nisi toto caelo erro, perperam dixisti, ita porro.
- nam, enim, itaque, igitur --->
- Haec verba clausulas et sententias connectunt et causas et explicationes ad varias res praebent. Male esurio, itaque ad culinam me confero. In mediam noctem sermocinatae sunt, nam altera alteram diutissime desideravit.
Nunc pergamus ad ultimum exemplum huius indicis:
- Quod maius est, ceterum, porro --->
- Hae locutiones sententias pergere sinunt vel sententias addere quae in quodam modo connectae sunt. Sulpicia carmina conscripsit. Quod maius est, carmina in eodem genere conscripsit atque Tibullus et Propertius et Ovidius.
Ceterum hoc notandum est: omnes nos Latine loquentes pluribus relativis pronominibus et plurimis participiis in nostris sermonibus utamur sententias et clausulas connectendi causa. Equidem fateor non satis participiorum in meo sermore uti, sed re vera plurimi Latine loquentes—quantum iudicare possum—idem faciunt et difficile mihi hanc partem mei sermonis comparare sine multum legendo. Sed fortasse haec hactenus.
Scribatis vestra iucunda exempla iuncturarum Latinarum infra pelliculam! Nempe plurima discenda sunt. Sed tantum est.
Curate ut athlethice valeatis, sodales! In proximum!
Dr. Melissa Marturano teaches Greek and Latin and ancient history at the high school and college levels. Her research surrounds sexualized violence in Ovid and other ancient authors and feminist pedagogy. She began to speak Latin about four years ago and is happy to have found a home at Lupercal. Outside of ancient studies, she works for the abolition of police and prisons and digital privacy for activists.
Comments