Search

Subsidia ad Latīnē Loquentēs: Pars I

Updated: Aug 19

Sodales gregis Lupercalis saepenumero nos rogare solent: “Quomodo in Latine loquendo exerceamus? Quomodo melius Latine possimus?” En accipite hanc pelliculam quae de his ipsis rebus agitur! In brevi serie, quae ex tribus pelliculis constabit, ductrix et particeps gregis Lupercalis in urbe Novo Eboraco, Melissa Marturano, subsidia ad amplificandam facultatem Latine loquendi praebebit et parabit—profecto Latine. 


Melissa in prima pellicula tractat quomodo narrare, recitare, et scribere summaria brevia de Latinis locis optima ratio sit ad hunc finem Latine loquendi, praesertim quoniam nunc temporis in lingua Latina crebro versari omnino non possumus. 


Melissa exemplum huius exercitii carmen Sulpiciae poetriae Romanae explanando offert et hortatur nos in fine pelliculae ut summaria vestra de carmine scribatis et recitetis. 


Utinam hanc occasionem utraque manu arripiatis, utinam haec pellicula vos omnes permultum adiuvet, et utinam haec subsidia ad vestra studia Latinitatis adhibeatis!


TRANSCRIPTIO LATINA PELLICULAE: 


Salvete multum, sodales! Melissa vocor et Novi Eboraci versor ubi linguas antiquas et historiam antiquam doceo. Etiam ductrix sum gregis Lupercalis ad urbem Novum Eboracum cum mea amica et mea collega Lilia. 


Nunc hanc pelliculam excipio ut nonnulla subsidia ad ad facultatem Latine loquendi et ad tirones Latine loquendi praebeam. Quomodo in Latine loquendo exerceamus? 


In quaque pellicula huius seriei—fortasse tres pelliculas excipiam—unum exercitium, unum exemplum exercitii offeram quo omnes nos Latine melius loqui possimus, celerius Latine loqui possimus, et Latine latius cum maiore copia vocabulorum. 


Mos quidem mihi est unum locum Latinum cotidie legere...Et quippe quoniam non fieri potest ut in immersione linguae Latinae vivamus, oportet nos nostram immersionem, ut ita dicam, facere. Ut modo dicebam—ego unum locum Latinum cotidie lego bis terve recitans. Deinde incisionem audibilem excipio. Deinde hanc incisionem audibilem ausculto et in postremo loco summarium vel explicationem de loco Latino clare do tamquam aliquid meis discipulis doceo vel explicit. 


Meus finis est ad gradum altiorem Latine intellegendi pervenire. Haec est bona, [immo] optima ratio ad hunc finem. Nunc pergamus ad meum exercitum, ad meum exemplum et unum carmen ex Sulpicia poetria clarissima legamus. 


Salvete iterum, sodales!


Nunc textus ex Sulpicia in promptu, quem recitabo et explanabo.


Invisus natalis adest, qui rure molesto

et sine Cerintho tristis agendus erit.


Hac in parte Sulpicia explicat natalem diem adesse, sed hic natalis dies invisus et tristis agendus erit. Qua de causa? Quia in rure molesto, procul ab urbe Roma agendus erit sine Cerintho, qui est amasius Sulpiciae. Cerinthus in urbe Roma versabitur.


Pergamus ad proximas lineas!


Dulcius urbe quid est? an villa sit apta puellae

atque Arretino frigidus amnis agro?


Sulpicia persona vel Sulpicia narratrix rogata rogat quae aperiunt se puellam urbanam, non rusticam. Declarat villam et frigidum amnem non apta urbanae puellae esse. (Hac in re, hoc dicendum est, Sulpiciae omnino ego consentio. Semper equidem malim in urbe potius quam...potius quam rure versari. Et semper cogito de eodem rogato: quid est dulcius urbe Novo Eboraco? Plane nihil dulcius!) 


Transeamus igitur ad proximas lineas huius carminis. 


Iam nimium Messalla mei studiose, quiescas,

non tempestivae, saeve propinque, viae!


Hic narratrix queritur Messallam nimium sui studiosum et quod maius est, viae rus non aptae ad iter suscipiendum! Non oportet eos—id est Sulpiciam et Messallam—rus iter suspicere. Quis est Messalla? Messalla est propinquus Sulpiciae et custos quoque. Et feminae et puellae Romanae custodes habebant, qui vitas suas curabant,antiquis temporibus. Non licebat feminis prorsus suis spontibus esse.  


Nunc venimas ad ultimas partes carminis. 


Hic animum sensusque meos abducta relinquo,

arbitrio quamvis non sinis esse meo


Sulpicia ultima in parte dicit se ab Messalla abductam esse et non sibi licere suo arbitrio. Et sane haec est condicio plurimarum feminarum Romanarum. Sed mea valde interest sententiam de his rebus ab femina scriptam legere. 


Quomodo feminae ipsae Romanae de condicionibus et de potentiis virorum sentiunt? Haec est ianua—ut ita dicam—quae sinit nos in sententias huius farinae intrare. 


Si Latine loqui modo incipitis, simplicem textum eligatis et recenseatis. Fortasse novellam ad tirones aptam eligatis. Et meus textus probabiliter non optimus ad tirones Latine loquendi. Haec res, hic status bene habet. Curate aliud! Oportuit omnes nes Latine loquentes ex elementis, ex fundamentis incipere. Sic feci et multi alii sic fecerunt.


Nunc finem huic pelliculae faciam. Sane gratissimum mihi erat de his rebus Latine loqui et subsidia Latine loquentibus vel Latine locuturis praebere. Utinam omnia in mea pellicula vos, ubicumque terrarum estis, delectent et utinam omnia vobis valde utilia (sint). Omnibus vobis suaedo ut summarium de mea pellicula ipsa et de illo carmine ex scribatis, si placuerit. Si ulla roganda habebitis, epistulas electronicas ad nos, ad gregem Lupercalis scribatis! In proximam pelliculam et curate ut pancratice valeatis, sodales! 


Dr. Melissa Marturano teaches Greek and Latin and ancient history at the high school and college levels. Her research surrounds sexualized violence in Ovid and other ancient authors and feminist pedagogy. She began to speak Latin about four years ago and is happy to have found a home at Lupercal. Outside of ancient studies, she works for the abolition of police and prisons and digital privacy for activists. 

193 views
  • @LupercalLegit

©2020 by Lupercal. Proudly created with Wix.com